Charter Document - 01863339
| Charter Number: | 01863339 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Canons in England [Prémontré] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1209 - 1220 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ervasius] dei patiencia Premonstratensis dictus Abbas venerabili in Christo fratri [] Abbati de Begeham salutem et sinceram in domino caritatem Significatum est nobis quod in proximo preterito capitulo generali dilectus in domino frater R[icardus] Abbas de Lauenden quasdam litteras impetrauit contra bone memorie H[ugo] Abbatem sancte Radegunde qui in ipso capitulo presens fuit super domo de Blakewase ad venerabiles fratres G[odfridus] de Nehus et A[dam] de Croxton Abbates qui ab ecclesia sancte Radegunde distant ut credimus sex dictis Quia igitur videtur nobis quod maliciose actum fuerit contra dictum Abbatem sancte Radegunde eo quod presente et nesciente ipso licet infirmaretur ad mortem littere non tam impetrate fuerint quam surrepta nec ad nos pervenerit uerbum huiusmodi qui licet tunc infirmi fuerimus non tamen adeo quin ad nos deferrentur graviores capituli questiones discrecioni vestre precipiendo mandamus quatinus memoratis Abbatibus de Nehus et de Croxton inhibeatis auctoritate nostra ne in cause illius examinacione procedant donec ad noticiam nostram causa perlata fuerit in proximo venturo capitulo generali porro si dictus Abbas de Lauenden noluerit forte ipsum capitulum expectare utpote confidens de iusticia cause sue coram nobis ueniat ex periturus ne iuste possit conqueri pars aduersa quia in omnibus causis diffiniendis non dicimus diffinitis est persona rei fauorabilior quam actoris
