Charter Document - 01861340
| Charter Number: | 01861340 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Canons in England [Prémontré] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1154 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Roberto dei gratia Lincolnsiensi Episcopo totique Capitulo ecclesie sancte Marie Lincolniensis Uniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam successuris Alanus de Nauauilla salutem Notum sit vobis me dedisse et concessisse deo et ecclesie sancte Marie de Thupholm et Canonicis ibidem in ordine Premonstratensi deo servientibus dimidiam partem eiusdem Tupeholm sicut Gilbertus frater meus dedit eis alteram eius partem dimidiam et totam terram meam de Fuldmerethorp scilicet dimidiam carucata terre ad hutware cum una mansura in Lude et in territorio de Randeby molendinum quod dicitur Hahmillnie et Ecclesiam sancti Michaelis de Staynton cum omnibus appendiciis suis et totam terram meam de Brokelosby scilicet tres bouatas ad hutware cum eadem parte ecclesie omnium sanctorum eiusdem Brokelosby Hec omnia dedi et proprio sigillo confirmaui prenominatis fratribus possidenda pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum pro salute anime mee et Gilberti fratris mei et heredum nostrorum in perpetuam elemosinam liberam et quietam et ab omni servicio et exaccione seculari solutam Preterea dedi eis totam decimam denariorum de tota terra mea usque dum perfecero eis decem libratas terre hiis quoque adiciens dedi eis totam decimam denariorum quam habeo de reditibus Regis quam diu eos in custodia tenuero et hoc consensu et concessu Gilberti fratris mei unde volo et precipio quod hec mea donacio firma et stabilis et inconcussa apud heredes meos permaneat inperpetuum Testibus Domino Gerlone Abbate de Neuhus Ada Abbate de Barlinges magistro Radulfo Simpl Fratre Artino Arnulfo Barlinges canonicis Hugone de Can de Stretona Ricardo capellano de Thoyntona []
