Charter Document - 01860350

Charter Document - 01860350


Charter Number: 01860350
Cartulary Title: The White Canons in England [Prémontré]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation, Grant
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Petrus dei permissione Wintoniensis ecclesie minister humilis salutem in domino Inproprie loquimur si domino deo nostro cuius est terra et plenitudo eius dare aliqua nos dicamus qui etiam si qua bona fecerimus seruos nos debemus inutiles protestari Nichil enim boni homo possidet nisi quod accepit de divine gracie largitate unde propheta Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit michi Preterea si aliquibus bona facere videamur non nobis proculdubio set diuine sunt pocius gracie ascribenda Quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid secundum apostolum set qui incrementum dat deus Suum est ergo quod homo quandoque mouetur ad bonum ad eum refertur si concepta voluntas perfeccionis sorciatur effectum Ideoque quia cooperatores suos esse voluit qui tamen per se omnia fecit ad ingratitudinis vicium remouendum satagere nos oportet ut eius auxilio suffragante ad ampliandum cultum eius specialiter operam demus et aliis nichilominus pietatis operibus deuotius insistamus ne nos qui plus ceteris in hoc mundo recepisse aliquid cernimur sicut dicit beatus Gregorius a mundi auctore grauius iudicemur Inspirante igitur eo a quo omne datum optimum et omne donum perfectum de assensu et voluntate venerabilis fratris Wygorn[] Episcopi diocesani concessimus omnipotenti deo manerium et Ecclesiam de Hales cum Capellis et aliis pertinenciis libertatibus et aliis consuetudinibus suis ad fundandam ibi abbathiam sub Premonstratensis ordinis disciplina Abbati et fratribus ibidem deo seruientibus qui pro tempore fuerint perpetuum profuturam Quod quidem dominus Johannes Anglie Rex illustris nobis ad hoc contulerat et carta sua propria confirmarat Quam cartam ad maiorem rei euidenciam pariter cum nostra fratribus loci duximus concedendam Volumus ergo ut iam Abbas et fratres predictum manerium et Ecclesiam habeant et teneant libere et pacifice sicut in carta predicti domini plenius continetur Volumus eciam ut ibi sit perpetuo Abbas et fratrum Conuentus sicut supranotauimus qui deo et gloriose virgini Marie deuote et humiliter famulentur et pro salute iam dicti domini Regis Iohannis et animabus omnium progenitorum suorum et pro salute nostra et omnium Episcoporum Winton[] specialiter tam predecessorum quam successorum nostrorum et pro omni populo Christiano generaliter oracionibus et tam hospitalitatis quam elemosinarum suffragiis interpellent et Regulam Premonstratensis ordinis pariter et disciplinam obseruent Nobis vero et omnibus Episcopis Wintoniensibus successoribus nostris qui pro tempore fuerint in Abbathia predicta ius patronatus perpetuo duximus retinendum Ut autem factum istud ratum plenius habeatur et firmum et nulla possit malicia uel fraude dissolui concessionem istam presenti carta duximus confirmandam et sigilli nostri munimine roborandam Hiis testibus Waltero Wygorniensi episcopo Simone Exoniensi Willelmo Couentrensi Episcopis Domino Pandulpho Norwycensi electo Petro Archidiacono Surr[] Hugone ffolipth Archidiacono Salepsbur[] magistro Alano de Stok[] Ricardo capellano nostro Henrico de leghia clerico Dionisio clerico Roberto de Clinchamp clerico Willelmo de Batilli Johanne de caritate Rogero Alis Hugone Maleth[] Willelmo Cumyn Waltero filio Radulphi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit Petrusname dei permissione Wintoniensis ecclesie ministername humilis salutem in domino Inproprie loquimur si domino deo nostro cuius est terra et plenitudo eius dare aliqua nos dicamus qui etiam si qua bona fecerimus seruos nos debemus inutiles protestari Nichil enim boni homo possidet nisi quod accepit de divine gracie largitate unde propheta Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit michi Preterea si aliquibus bona facere videamur non nobis proculdubio set diuine sunt pocius gracie ascribenda Quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid secundum apostolum set qui incrementum dat deus Suum est ergo quod homo quandoque mouetur ad bonum ad eum refertur si concepta voluntas perfeccionis sorciatur effectum Ideoque quia cooperatores suos esse voluit qui tamen per se omnia fecit ad ingratitudinis vicium remouendum satagere nos oportet ut eius auxilio suffragante ad ampliandum cultum eius specialiter operam demus et aliis nichilominus pietatis operibus deuotius insistamus ne nos qui plus ceteris in hoc mundo recepisse aliquid cernimur sicut dicit beatus Gregorius a mundi auctore grauius iudicemur Inspirante igitur eo a quo omne datum optimum et omne donum perfectum de assensu et voluntate venerabilis fratris Wygorn[] Episcopiname diocesani concessimus omnipotenti deo manerium et Ecclesiam de Hales cum Capellis et aliis pertinenciis libertatibus et aliis consuetudinibus suis ad fundandam ibi abbathiam sub Premonstratensis ordinis disciplina Abbati et fratribus ibidem deo seruientibus qui pro tempore fuerint perpetuum profuturam Quod quidem dominus Johannes Anglie Rexname illustris nobis ad hoc contulerat et carta sua propria confirmarat Quam cartam ad maiorem rei euidenciam pariter cum nostra fratribus loci duximus concedendam Volumus ergo ut iam Abbas et fratres predictum manerium et Ecclesiam habeant et teneant libere et pacifice sicut in carta predicti domini plenius continetur Volumus eciam ut ibi sit perpetuo Abbas et fratrum Conuentus sicut supranotauimus qui deo et gloriose virgini Marie deuote et humiliter famulentur et pro salute iam dicti domini Regis Iohannisname et animabus omnium progenitorum suorum et pro salute nostra et omnium Episcoporum Wintonname[] specialiter tam predecessorum quam successorum nostrorum et pro omni populo Christiano generaliter oracionibus et tam hospitalitatis quam elemosinarum suffragiis interpellent et Regulam Premonstratensis ordinis pariter et disciplinam obseruent Nobis vero et omnibus Episcopis Wintoniensibusname successoribus nostris qui pro tempore fuerint in Abbathia predicta ius patronatus perpetuo duximus retinendum Ut autem factum istud ratum plenius habeatur et firmum et nulla possit malicia uel fraude dissolui concessionem istam presenti carta duximus confirmandam et sigilli nostri munimine roborandam Hiis testibus Waltero Wygorniensi episcoponame Simone Exoniensiname Willelmo Couentrensi Episcopisname Domino Pandulpho Norwycensiname electo Petro Archidiacono Surrname[] Hugone ffolipth Archidiacono Salepsburname[] magistro Alano de Stokname[] Ricardo capellano nostroname Henrico de leghia clericoname Dionisio clericoname Roberto de Clinchamp clericoname Willelmo de Batilliname Johanne de caritatename Rogero Alisname Hugone Malethname[] Willelmo Cumynname Waltero filio Radulphiname