Charter Document - 01860345
| Charter Number: | 01860345 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Canons in England [Prémontré] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1155 - 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterus dei Gracia Roffensis ecclesie minister humilis Omnibus Christi fidelibus eternam in domino salutem Nouerit uniuersitas uestra quod nos ad instanciam et peticionem Juliane Comitisse et Michaelis de Torneham Senescalli sui accessimus ad locum qui uocatur Brokesle [] in presentia nostra predicta Juliana comitissa et predictus Michaelis dederunt et concesserunt in perpetuam elemosinam Canonicis de Wellesford ipsum locum de Brokesle cum terra v aratrorum et redditum xij marcarum libere et quiete tenendum ad opus et sustentacionem canonicorum quos uel nos tunc temporis in ipso loco regulariter uicturos admisimus uel qui in posterum deo inspirante admittendi et diuino obsequio mancipandi sunt Nos autem predictorum fratrum paci et quieti prouidere satagentes ab eadem Juliana et eodem Michaeli fidei interposite sacramentum accepimus quod prefatam elemosinam quam mera uoluntate contulerant in integram persoluerent et nullam de cetero fratribus ibidem manentibus molestiam inferrent Ne quis igitur ausu temerario hanc donacionem et concessionem que coram nobis et multis aliis viris autenticis facta est infringere aut temerare presumat nos pietatis intuitu dignum duximus eam secundum formam prescriptam predictis fratribus carte nostre auctoritate confirmare et sigilli nostri impressione communire His testibus [] Roffensi Willelmo [] de Trotescliue et Hugone de Wldeham capellanis [] Rogero abbate Eudone [magis]tro Hugone [] [He]nrico senescallo Rodberto Ricardo familiar[ibus] et multis aliis
