Charter Document - 01860340
Charter Number: | 01860340 |
---|---|
Cartulary Title: | The White Canons in England [Prémontré] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Conradus dei patiencia premonstratensis Abbas et Abbatum generalis conuentus nostri ordinis notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum inter ecclesiam de Lauenden et ecclesiam sancte Radegunde nostri ordinis super domo de Blakewose diu habita fuisset discordia tandem in nostro generali capitulo sopita sunt discordia inter easdem ecclesias in hunc modum quod ecclesia Sancte Radegunde erit in perpetua possessione loci de Blakewose cum pertinentiis suis et salua erunt eadem ecclesie instrumenta et priuilegia super domo iam dicta ea condicione quod dicta ecclesia sancte Radegunde reddet annuatim ecclesie de Lauenden sine contradicione aliqua in ecclesia beati Pauli apud London in festo sancti Michaelis duos solidos sterlingorum ut igitur temporibus perpetuis hec composicio teneatur presentem paginam sub chirographi conscriptione sigillo nostro fecimus communiri Datum anno gracie MCCXXIII
Markups
Names Markup:
Conradusname dei patiencia premonstratensis Abbasname et Abbatum generalis conuentus nostri ordinis notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum inter ecclesiam de Lauenden et ecclesiam sancte Radegunde nostri ordinis super domo de Blakewose diu habita fuisset discordia tandem in nostro generali capitulo sopita sunt discordia inter easdem ecclesias in hunc modum quod ecclesia Sancte Radegunde erit in perpetua possessione loci de Blakewose cum pertinentiis suis et salua erunt eadem ecclesie instrumenta et priuilegia super domo iam dicta ea condicione quod dicta ecclesia sancte Radegunde reddet annuatim ecclesie de Lauenden sine contradicione aliqua in ecclesia beati Pauli apud London in festo sancti Michaelis duos solidos sterlingorum ut igitur temporibus perpetuis hec composicio teneatur presentem paginam sub chirographi conscriptione sigillo nostro fecimus communiri Datum anno gracie MCCXXIII