Charter Document - 01860337
| Charter Number: | 01860337 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The White Canons in England [Prémontré] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Gratitude |
| Date: | 1123 - 1143 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater Amblardus Sancti Marcialis seruus indignus omnis que loci ipsius conuentus Karissimo fratri nostro domino Petro de Gousa salutem et fideles oraciones Suscepta legacione uestra et perlecta descripcione letificati omnipotenti deo gratias agimus qui dilectum suum beatissimum Marcialem per miracula apud uos clarificare fidemque uestram ac uicinorum per eadem confirmare dignatur Dominum quoque R fratrem uestrum qui beati Marcialis ecclesiam primus construxit in conuentu sicut fratrem nostrum absoluimus et pro eius anima debitas deo oraciones psalmos et missas obtulimus Vos quoque quem olim in ecclesie nostre beneficio susceperamus amodo non beneficii tantum participem sed sicut unum ex nobis tam in uita quam in morte fatemur Omnes etiam qui ecclesie uestre uel seruierint uel benefecerint tocius ecclesie nostre beneficii socios esse concedimus Preterea de eo quod ad beati Marcialis et ecclesie ipsius claritudinem postulastis pro certo ad presens satis fecissemus nisi uester nuncius longius esset profecturus Quod enim directuri eramus uel cum locus fuerit dirigemus nec tractari indecenter nec portari ita per prouincias oportebat
