Charter Document - 01840240

Charter Document - 01840240


Charter Number: 01840240
Cartulary Title: The First Register of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1305
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis hoc scriptum uisuris uel audituris Thomas le taliur de Speghteshale et Cristiana uxor eius salutem in domino sempiternam Noueritas nos unanimi consensu reddidisse remisisse relaxasse et omnino pro nobis et heredibus nostris quietum clamasse domino Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et eiusdem loci conuentui et eorum sucessoribus in perpetuum totum ius et clamium quod uncquam habuimus uel habere potuimus seu potuerimus in tribus acris terre cum pertinentiis que sunt de uillenagio ipsorum prioris et conuentus iacentibus in campis de Neuton in una pecia uacata Schortelingcroft cuius capud orientale abuttat super terram de Wychtlinghammer[] et capud occidentale abuttat super terram ipsorum prioris et conuentus et iacens inter terram predictorum prioris et conuentus uersus austrum et terram Rogeri de Morle uersus aquilonem siue in dictis acris terre cum pertinentiis sit plus siue minus Ita quod nec nos predicti T[homas] et C[hristiana] nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro in dictis tribus acris terre cum pertinentiis aliquid iuris uel clamei de cetero exigere poterimus uel uendicare Pro hac autem quitaclamancia dederunt nobis premanibus predicti prior et conuentus quandam summa pecunie In cuius rei testimonium huic quieteclmancie sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Rad[ulfo] Pycot R[] de Poringlond Waltero de Lenn Andrea de Yeluertone et aliis Dat[] apud Neuton[] die Iouis proxima post festum Sancti Thome apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quarto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Uniuersis hoc scriptum uisuris uel audituris Thomas le taliur de Speghteshalename et Cristiana uxor eiusname salutem in domino sempiternam Noueritas nos unanimi consensu reddidisse remisisse relaxasse et omnino pro nobis et heredibus nostris quietum clamasse domino Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyconame et eiusdem loci conuentuiname et eorum sucessoribus in perpetuum totum ius et clamium quod uncquam habuimus uel habere potuimus seu potuerimus in tribus acris terre cum pertinentiis que sunt de uillenagio ipsorum prioris et conuentus iacentibus in campis de Neuton in una pecia uacata Schortelingcroft cuius capud orientale abuttat super terram de Wychtlinghammer[] et capud occidentale abuttat super terram ipsorum priorisname et conuentusname et iacens inter terram predictorum priorisname et conuentusname uersus austrum et terram Rogeri de Morlename uersus aquilonem siue in dictis acris terre cum pertinentiis sit plus siue minus Ita quod nec nos predicti T[homas]name et C[hristiana]name nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro in dictis tribus acris terre cum pertinentiis aliquid iuris uel clamei de cetero exigere poterimus uel uendicare Pro hac autem quitaclamancia dederunt nobis premanibus predicti priorname et conuentusname quandam summa pecunie In cuius rei testimonium huic quieteclmancie sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Rad[ulfo] Pycotname R[] de Poringlondname Waltero de Lennname Andrea de Yeluertonename et aliis Dat[] apud Neuton[] die Iouis proxima post festum Sancti Thome apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quartodate