Charter Document - 01840138
Charter Number: | 01840138 |
---|---|
Cartulary Title: | The First Register of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum uisuris uel audituris Robertus de Hemenhale manens in Trous et Caterina uxor eius salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra nos reddidisse concessisse ac relaxasse et omnino quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et eiusdem loci conuentui et eorum successoribus imperpetuum totum ius et clamium quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in una pecia prati iacente in pratis de Neuton inter pratum hospitalis Sancti Egidii de Norwyco ex una parte et pratum Ranulphi Wale ex altera parte quam quidem peciam prati habuimus ad terminum uite nostre ex dimissione Willelmi quondam prioris predecessoris prioris predicti Ita quod nec nos nec aliquis nomine nostro aliquid iuris uel clamii decetero in predicta pecia prati cum pertinentiis uendicare uel exigere poterimus imperpetuum Pro hac autem redditione concessione relaxatione et quieta clamancia dederunt nobis predicti prior et conuentus xij solidis argenti premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo de Upphalle Iohanne de Geluerton[] Andrea de Geluerton[] Willelmo de Geluerton[] Radulfo Pycot Waltero Guntard Ricardo de Lakenham Edmundo del Sartryn et multis aliis Dat[] apud Trous die dominica proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni regis E[dwardi] filii regis H[enrici] uicesimo quarto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum uisuris uel audituris Robertus de Hemenhalename manens in Trous et Caterina uxor eiusname salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra nos reddidisse concessisse ac relaxasse et omnino quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyconame et eiusdem loci conuentuiname et eorum successoribus imperpetuum totum ius et clamium quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in una pecia prati iacente in pratis de Neuton inter pratum hospitalis Sancti Egidii de Norwyco ex una parte et pratum Ranulphi Wale ex altera parte quam quidem peciam prati habuimus ad terminum uite nostre ex dimissione Willelmi quondam prioris predecessoris priorisname predicti Ita quod nec nos nec aliquis nomine nostro aliquid iuris uel clamii decetero in predicta pecia prati cum pertinentiis uendicare uel exigere poterimus imperpetuum Pro hac autem redditione concessione relaxatione et quieta clamancia dederunt nobis predicti priorname et conuentusname xij solidis argenti premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo de Upphallename Iohanne de Geluertonname[] Andrea de Geluertonname[] Willelmo de Geluertonname[] Radulfo Pycotname Waltero Guntardname Ricardo de Lakenhamname Edmundo del Sartrynname et multis aliis Dat[] apud Trous die dominica proxima post festum Sancte Trinitatis anno regni regis E[dwardi] filii regis H[enrici] uicesimo quartodate