Charter Document - 01840048

Charter Document - 01840048


Charter Number: 01840048
Cartulary Title: The First Register of Norwich Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1295
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Amabilia que fuit uxor Galfridi Dil de Plumstede salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me in libera uiduitate et in plena potestate mea relaxasse dimisisse et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et eiusdem loci conuentui et eorum successoribus inperpetuum totum ius et clamium quod uncquam habui uel aliquo modo habere potui nomine dotis seu quocumque alio modo in una acra terre cum pertinentiis iacente apud Dunnesdele in campo de Grynmere Plumstede inter terram que fuit Philipi de Fisselee ex una parte et terram Iohannis de Heye ex altera Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo aliquid iuris uel clamei in predicta terra cum pertinentiis nomine dotis seu quocumque alio modo uendicare uel exigere poterimus inperpetuum Pro hac autem relaxatione dimissione et quieta clamancia dedit mihi predictus prior quatuor solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Edmundo de Plumstede Iohanne filio domine de eadem Amis de Thorp Eudone de Possewyck Iohanne Engelond Iohanne Milis Willelmo filio suo Galfrido Basclye Willelmo filio suo Roberto de Scarecroft Willelmo Colt et multis aliis Dat[] apud Plumsted die Lune proxima post festum Sancti Iohannis ante portam Latinam anno regni regis Edwardi filii regis Henrici uicesimo tercio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Amabilianame que fuit uxor Galfridi Dil de Plumstedename salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me in libera uiduitate et in plena potestate mea relaxasse dimisisse et omnino pro me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyconame et eiusdem loci conuentuiname et eorum successoribus inperpetuum totum ius et clamium quod uncquam habui uel aliquo modo habere potui nomine dotis seu quocumque alio modo in una acra terre cum pertinentiis iacente apud Dunnesdele in campo de Grynmere Plumstede inter terram que fuit Philipi de Fisseleename ex una parte et terram Iohannis de Heyename ex altera Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo aliquid iuris uel clamei in predicta terra cum pertinentiis nomine dotis seu quocumque alio modo uendicare uel exigere poterimus inperpetuum Pro hac autem relaxatione dimissione et quieta clamancia dedit mihi predictus priorname quatuor solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Edmundo de Plumstedename Iohanne filio domine de eademname Amis de Thorpname Eudone de Possewyckname Iohanne Engelondname Iohanne Milisname Willelmo filio suoname Galfrido Basclyename Willelmo filio suoname Roberto de Scarecroftname Willelmo Coltname et multis aliis Dat[] apud Plumsted die Lune proxima post festum Sancti Iohannis ante portam Latinam anno regni regis Edwardi filii regis Henrici uicesimo terciodate