Charter Document - 01840038
Charter Number: | 01840038 |
---|---|
Cartulary Title: | The First Register of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit R[obertus] de Hemenhale et Caterina uxor eius salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos reddidisse concessisse relaxasse et omnino pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quietum clamasse H[enrico] priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et eiusdem loci conuentui et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in una pecia prati iacentis in pratis de Trous uersus Lakenham uidelicet inter pratum Willelmi Uincent ex una parte et pratum Godmanni atte Slede ex altera parte et abuttat super stagnum molendini uersus occidentem et super pratum Edmundi Wygge uersus orientem Ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro aliquid iuris uel clamii in predicta pecia prati cum pertinentiis decetero uendicare uel exigere poterimus Pro hac autem redditione remissione relaxatione et quieta clamatione dederunt nobis predicti prior et conuentus quandam summam peccunie premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Willelmo de Merkeshale Edmundo fratre eius Iohanne de Geluertone Andrea et Willelmo de Geluerton[] Radulfo Pycot Waltero Guntard Ricardo de Ameringhale et aliis Dat[] apud Trous die lune proxima ante festum Natale Domini anno regni regis E[dwardi] filii regis H[enrici] uicesimo sexto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit R[obertus] de Hemenhalename et Caterina uxor eiusname salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos reddidisse concessisse relaxasse et omnino pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quietum clamasse H[enrico] priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyconame et eiusdem loci conuentuiname et eorum successoribus totum ius et clamium quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in una pecia prati iacentis in pratis de Trous uersus Lakenham uidelicet inter pratum Willelmi Uincentname ex una parte et pratum Godmanni atte Sledename ex altera parte et abuttat super stagnum molendini uersus occidentem et super pratum Edmundi Wyggename uersus orientem Ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro aliquid iuris uel clamii in predicta pecia prati cum pertinentiis decetero uendicare uel exigere poterimus Pro hac autem redditione remissione relaxatione et quieta clamatione dederunt nobis predicti priorname et conuentusname quandam summam peccunie premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Willelmo de Merkeshalename Edmundo fratre eiusname Iohanne de Geluertonename Andreaname et Willelmo de Geluertonname[] Radulfo Pycotname Waltero Guntardname Ricardo de Ameringhalename et aliis Dat[] apud Trous die lune proxima ante festum Natale Domini anno regni regis E[dwardi] filii regis H[enrici] uicesimo sextodate