Charter Document - 01840037
Charter Number: | 01840037 |
---|---|
Cartulary Title: | The First Register of Norwich Cathedral Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Catherina que fuit uxor Johannis Courteheose de Trous salutem in domino sempiternam Nouerit universitas uestra me in plena uiduitate mea relaxasse et omnino quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyco et eiusdem loci conuentui et eorum successorum et ecclesie sue predicte imperpetuum totum ius et clamium quod uncquam habui uel aliquo modo habere potui nomine dotis seu aliquo alio modo in uno messuagio et in una roda prati in uilla de Trous que fuerunt predicto Iohanni Courteheose quondam uiro meo Ita quod nec ego nec aliquis nomine meo aliquid iuris uel clamii decetero in predictis messuagio et prato uendicare uel exigere poterimus Pro hac autem relaxatione et quiete clamantia dedit mihi predictus prior duos solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Sket Rogero de Poringlond Iohanne de Geluertone Willelmo de Geluertone W Guntard Thoma de bosco Amys de Thorp Roberto de Hemenhale et multis aliis Dat apud Trows die dominica proxima post festum Sancti Barnabe apostoli anno regni regis E[dwardi] filii regis Henrici uicesimo
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere peruenerint Catherinaname que fuit uxor Johannis Courteheose de Trousname salutem in domino sempiternam Nouerit universitas uestra me in plena uiduitate mea relaxasse et omnino quietum clamasse Henrico priori ecclesie Sancte Trinitatis de Norwyconame et eiusdem loci conuentuiname et eorum successorum et ecclesie sue predicte imperpetuum totum ius et clamium quod uncquam habui uel aliquo modo habere potui nomine dotis seu aliquo alio modo in uno messuagio et in una roda prati in uilla de Trous que fuerunt predicto Iohanni Courteheose quondam uiro meo Ita quod nec ego nec aliquis nomine meo aliquid iuris uel clamii decetero in predictis messuagio et prato uendicare uel exigere poterimus Pro hac autem relaxatione et quiete clamantia dedit mihi predictus priorname duos solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Sketname Rogero de Poringlondname Iohanne de Geluertonename Willelmo de Geluertonename W Guntardname Thoma de bosconame Amys de Thorpname Roberto de Hemenhalename et multis aliis Dat apud Trows die dominica proxima post festum Sancti Barnabe apostoli anno regni regis E[dwardi] filii regis Henrici uicesimodate