Charter Document - 01830081

Charter Document - 01830081


Charter Number: 01830081
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in tres septimanas anno regni regis Johannis vij coram ipso domino rege G filio Petri Simone de Pateshill Henrico archidiacono Staff Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum de Beufo petentem et Phillippum priorem de Estacre tenentem de aduocatione ecclesie de Sudcrec unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus recognouit aduocationem predicte ecclesie esse jus ipsius prioris et monachorum ecclesie de Est Acre Et eam remisit et quietam clamauit de se et heredibus suis eidem priori et ecclesie sancte Marie de Est Acre et monachis ibidem deo seruientibus inperpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia idem prior dedit predicto Radulfo centum solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)