Charter Document - 01830080
Charter Number: | 01830080 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] apud Westm[onasterium] a die pascha in tres septimanas anno regni regis Johannis vij coram G filio Petri Eustachio de Faucunberg Johanne de Gestling Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Adam clericum de Dalling petentem et Rogerum de Dalling tenentem per Radulfum filium suum positum loco suo ad lucrandurn uel perdendum de viginti sex acris terre et de medietate trium mesagiorum cum pertinentiis in Dalling unde idem Adam questus fuit quod idem Rogerus non tenuit finem factum inter eos in curia domini regis et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Adam recognouit totam predictam terram et medietatem trium mesagiorum cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Rogerus concessit predicto Ade decem acras terre de predicta terra scilicet sex acras que habutant a la Kirkmore uersus occidentem et unam acram et dimidiam in Ethstanestoft et dimidiam acram que uocatur Sanland et duas acras una roda minus apud Craucroft et unam rodam uersus austrum de ecceslia Habendas et tenendas eidem Ade pro decem acris terre tota uita ipsius Ade per liberum seruitium viginti denariorum per annum reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum sancti Andree quinque denarios et ad pascha quinque denarios et ad natiuitatem sancti Johannis baptiste quinque denarios et ad festum sancti Michaelis quinque denarios pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et post decessum ipsius Ade predicte decem acre terre remanebunt Andree filio ipsius Ade et heredibus suis tenende de ipso Rogero et heredibus suis inperpetuum per predictum seruitium Et si idem Adreas decesserit sine herede de corpore suo genito predicte decem acre terre reuertentur ad Rogerum fratrem ipsius Andree et ad heredes suos tenende de ipso Rogero et heredibus suis inperpetuum per predictum seruitium Et totam residuam totius predicte terre et medietas predictorurn trium mesagiorum cum pertinentiis remanent eidem Rogero et heredibus suis quieta de ipso Adam et Andrea et Rogero et eorum heredibus in perpetuum Et pro hac concessione idem Adam dedit predicto Rogero unam marcam argenti Et si cyrographum [] prius factum fuerat de eadem terra et de medietate predictorum trium mesagiorum cum pertinentiis per cyrographum istud adnichilabitur et pro nullo reputabitur