Charter Document - 01830079

Charter Document - 01830079


Charter Number: 01830079
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wint[on die ueneris proxima ante festum beati Georgii anno] regni Johannis regis vij coram ipso domino rege et S de Pateshill J de Potern [R] de Muz[en]gros et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Jerberge de Jernem petentem per Karolum filium suum atornatum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Alexandrum de Jernem tenentem de uno mesuagio cum pertinentiis in Jernem unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Jerberge recognouit predictum mesuagium cum pertinentiis in Jernem esse jus ipsius Alexandri Habendum et tenendum de se et heredibus suis eidem Alexandro et heredibus suis per seruitium dimidie marce inde faciendam per annum pro omni seruitio et exactione Et pro hac recognitione et finalis concordia dedit predictus Alexander predicte Jerberge quatuor marcas argenti

Source (click image below to view full size)