Charter Document - 01830078

Charter Document - 01830078


Charter Number: 01830078
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Clarund die martis proxima ante festum beati Georgii anno regni Johannis regis vij coram ipso domino rege et S de Pateshill et J de Potern et R Muzengros et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Radulfum de Tirinton petentem et magistrum Ricardum de Tirint fratrem suum tenentem de quaterviginti acris terre cum pertinentiis in Tirinton que sunt de feodo sancte Etheldrede unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis quaterviginti acris terre cum pertinentiis in Tirinton Et pro hac remissione et quieta clamantia et fin concordia dedit predictus Ricardus de Tirinton predicto Radulfo sex marcas argenta

Source (click image below to view full size)