Charter Document - 01830077
Charter Number: | 01830077 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond in octabis sancti Martini [anno regni regis Johannis vij coram G filio Petri] Simone de Pateshull Eustachio de Faucunberge Henrico archidiacono Stafford Jacobo de Poterne Osberto filio [Heruei] [justic[iariis] et] aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem de Ulmo petentem et Eustachium filium [Johannis tenentem de tota terra de Thurgertone] cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Eustachius recognouit [totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie] sancti Benedicti et eam remisit et quietam clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis in perpetuum [Et pro hac recognitione et quieta clamantia] et fine et concordia idem abbas concessit predicto Eustachio totam terram quam Cecilia que fuit [auia ipsius] Eustachii [quondam tenuit in eadem uilla de feudo illo per seruitium quinque solidorum] cum omnibus pertinentiis suis sicut predicta Cecilia eam tenuit [in terra arrabili et pratis et pascuis Habendam et tenendam ipsi Eustachio et heredibus] suis de predicto abbate et successoribus suis in perpetuum per seruitium dimidie marce [per annum pro omni seruitio] reddende ad duos [terminos anni scilicet ad pascha quadraginta] denarios et ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios Et sciendum quod idem abbas [remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis totum clamium quod habuit in natiuitate] Ede matris ipsius Eustachii et liberorum suorum et omnia [arreragia] de [firma eiusdem uille Et Radulfus de Curcun qui clamium suum posuit in predicta terra] remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis in perpetuum [totum clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et sciendum] est quod nullus alius posuit clamium suum in predicta terra