Charter Document - 01830074

Charter Document - 01830074


Charter Number: 01830074
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Johannis v coram G filio Petri Simone de Pateshillis Eustacio de Faucunberg Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ricardum de Houtone petentem per Radulfum de Reples positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum filium Widonis tenentem de viginti sex acris terre cum pertinentiis in Norbarsham unde idem Ricardus uocatur ad warantum priorem de Acra et uenit et ei warantizauit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus de Houtone recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi filii Widonis Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Ricardus filius Widonis dedit et concessit predicto Ricardo de Houtone quatuor acras terre de predictis viginti sex acris terre scilicet in Greueg septem percatas terre que jacent inter terram Radulfi Rust et terram Nicholai filii Gileberti et duas acras in Dendedig que habutant super regale cheminum uersus aquilonem inter terram Roes Branche et terram Gaufridi filii Willelmi et ter[ciam] partem unius acre terre scilicet que habutat super regale cheminum uersus austrum juxta terram Bonde de Barsham Habendas et tenendas ipsi Ricardo de Houton et heredibus suis de predicto Ricardo filio Widonis et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium sex denariorum per annum reddendorum ad purificationem beate Marie pro omni seruitio et exactione Et preterea idem Ricardus filius Widonis dedit predicto Ricardo de Houton [] marcas argenti

Source (click image below to view full size)