Charter Document - 01830073
Charter Number: | 01830073 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond [a die] sancte tr[initatis in] tres [septimanas anno regni] regis Johannis vij coram G filio Petri Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Osberto filio Heruei Waltero de [Crepping justic[iariis] et] aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum de Ho petentem per Willelmum de Holebeche positum [loco suo] ad lucrandum uel perdendum et Lucam sacerdotem et Elyam filium suum tenentes per ipsum Elyam positum loco ipsius [Luce ad] lucrandum uel perdendum de viginti quatuor acris terre cum pertinentiis in Ho unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Lucas et Elyas filius suus recognouerunt totam predictam terram [cum pertinentiis] suis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Robertus concessit predictis Luce [et Elye] medietatem predicte terre cum omnibus pertinentiis suis scilicet uersus occidentem preter capitale masagium et preter [boscum] ad illud masagium [pertinentem] que remanent ipsis Luce et Elye in escambio quorum idem Robertus et heredes sui habent unam acram terre in Hale[m]ere uersus orientem de portione ipsorum Luce et Elye Ita quod predicti Lucas et [Elyas et] heredes ipsius Elye habeant et teneant predictum capitale masagium et boscum et totam predictam med[ietatem] terre cum omnibus pertinentiis suis excepta una acra terre in Halemere que eidem Roberto remanet de predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium sexdecim denariorum per annum scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor [denarios et ad] festum sancti Andree quatuor denarios et ad annunciationem beate Marie quatuor denarios et ad festum [sancti] Johannis baptiste quatuor denarios pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et idem Robertus et heredes sui [warantiz]abunt eodem Luce et Elye et heredibus ipsius Elye predictum capitale masagium et predictum boscum et to[tam] predictam medietatem predicte [terre] cum pertinentiis contra omnes homines de stipite ipsius Roberti