Charter Document - 01830072
Charter Number: | 01830072 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam Lond a die sancte trinitatis in xv dies anno regni regis Johannis [vij] coram G filio Petri Simone de Pateshillis Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei []g justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Robertum Hacun petentem et Ricardum [Hacun] tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Meautune unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod [predictus Robertus remisi]t et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Ricardo et heredibus suis inperpetuum totum jus et clamium [quod habuit in predicto] feodo dimidii militis cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Ricardus dedit et [concessit predicto] Roberto unam marcatam redditus in Stnetesham percipiendam de duobus molendinis suis que sunt in eadem uilla de [] scilicet ad natiuitatem sancti Johannis baptiste xl denarios et ad festum sancti M[ichaelis] xl denarios et ad festum sancti [] [xl denarios] et ad pascha xl denarios Habendum et tenendum eidem Roberto et heredibus suos de se genitis de predicto Ricardo [et heredibus] suis per [serui]tium unius paris cyrotecarum de precio unius oboli reddend annuatim scilicet ad pascha pro omni ser[uitio] [] idem Robertus decesserit sine herede de se genito idem Ricardus concessit Thome [Ha]cun fratri ipsius Roberti [et heredibus] ipsius Thome de se genitis predictam marcatam redditus ad predictos terminos Habendum et tenendum de ipso R[icardo et heredibus suis] per predictum seruitium Et si uterque predictorum scilicet Robertus Hacun et Thomas frater eius decesserint sine heredibus de se genitis tunc reuertetur predicta marcata redditus quieta eidem Ricardo et heredibus suis inperpetuum Et sciendum quod [] redditus defec[] in predictis duobus molendinis idem Ricardus perficiet predictam marcatam redditus de terris suis [] Roberto uel Thoma fratri suo uel eorum heredibus de se genitis