Charter Document - 01830071
Charter Number: | 01830071 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Porecestr in crastino sancte trinitatis anno regni regis J septimo coram ipso domino rege Simone de Pateshill Eustacio de Faukenberg Jacobo de Poterna Ricardo de Mucengros justic[ariis] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter magistrum Radulfum cocum petentem et Willelmum de Hulmo tenentem de sex acris terre cum pertinentiis in Hulmo unde placitum fuit inter eos in eadem curia silicet quod idem Willelmus recongnouit predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Radulfi et illam ei reddidit et quietam clamauit de se et heredibus suis predicto Radulfo et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recongnitione et redditione quieta clamantia fine et concordia idem Radulfus dedit ei j bisantium