Charter Document - 01830070
Charter Number: | 01830070 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domino regis apud Sanctam Brigidam a die pascha in [j] mensem [anno] regni regis Johannis vj coram G filio Petri Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Jacobo de Poterne Osberto filio Heruei Ricardo de Mucegros Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum filium Ricardi petentem per Danielem fratrem s[uum positum] loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum Noth tenentem de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Appleton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto Ricardo et heredibus suis inperpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Ricardus dedit predicto Willelmo quadraginta solidos esterlingorum