Charter Document - 01830069
Charter Number: | 01830069 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Sanctam Brigidam a die pascha in tres septimanas anno regni [regis] Johannis vj coram ipso domino rege G filio Petri Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge magistro Radulfo de [Stokes] Johanne de Gestling Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis [baro]nibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ricardum filium Mabilie petentem et Willelmum Ruffum tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Houtone unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis triginta acris terre cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Willelmus dedit predicto Ricardo xxv solidos esterlingorum