Charter Document - 01830067

Charter Document - 01830067


Charter Number: 01830067
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Hillarii in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et [aliis fidelibus] domini regis tunc ibi presentibus inter Stephanum filium Bartholomei petentem et Thomam priorem de [Binham tenen]tem per Laurentium de Thebrigg positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de duobus [mesuagiis] cum pertinentiis in Lenna et de triginta sex acris terre cum pertinentiis in Walsingham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamauit eidem priori et successoribus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis duobus mesuagiis cum pertinentiis in Lenna de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem prior concessit predicto Stephano predictas triginta sex acras terre cum pertinentiis in Walsingsham tenendas ipsi Stephano et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium decem solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad pascha triginta denarios et ad natiuitatem sancti Johannis baptiste triginta denarios et ad festum sancti Michaelis triginta denarios et ad natale triginta denarios Et hec concordia facta fuit presente Bartholomeo decano de Walsingham et eam concedente qui antea tenuit predicta duo mesuagia et predictas xxxvj acras terre cum pertinentiis

Source (click image below to view full size)