Charter Document - 01830066

Charter Document - 01830066


Charter Number: 01830066
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Hillarii anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum priorem de Dunmawe petentem et Hugonem filium Odonis tenentem de sexdecim acris terre cum pertinentiis in Hemehalle unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius prioris et ecclesie sancte Marie de Dunmawe Et pro hac recognitione et fine et concordia idem prior concessit predicto Hugoni et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et successoribus suis inperpetuum per liberum seruitium quatuordecim denariorum per annum reddendorum ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Quod forinsecum seruitium idem Hugo et heredes sui facient Roberto filio Walteri et heredibus suis qui dominus est illius feodi

Source (click image below to view full size)