Charter Document - 01830065
Charter Number: | 01830065 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Eustacio de Faucunberge Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter magistrum Willelmum de Len petentem per Rogerum de Norwic positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Liueuam de Walesham tenentem per Gaufridum de Norwic positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de seruitiis et consuetudinibus que idem Willelmus exegit de predicta Liueua de medietate trium acrarum terre cum pertinentiis in Walesham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Liueua recognouit medietatem predictarum trium acrarum terre cum pertinentiis esse jus ecclesie de Walesham Et pro hac recognitione et fine et concordia idem Willelmus concessit predicte Liueue et heredibus suis predictam medietatem trium acrarum terre cum pertinentiis tenendam de se et successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium septem denariorum per annum reddendorum ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio