Charter Document - 01830064

Charter Document - 01830064


Charter Number: 01830064
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Eustacio de Faucunberge Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Julianam que fuit uxor Radulfi clerici petentem et Willelmum le Gros tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Betele quas clamabat de dono predicti Radulfi quondam uiri sui in eadam uilla et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Juliana remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predictis triginta acris terre cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Willelmus dedit predicte Juliane decem solidos

Source (click image below to view full size)