Charter Document - 01830063

Charter Document - 01830063


Charter Number: 01830063
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[Hec est] finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis [in] xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rannulfum fratrem Gouty petentem per Radulfum de Horsted positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Gaufridum filium Ailward tenentem de decem acris terre cum pertinentiis in Cattona unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictis Gaufridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Rannulfi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Rannulfus concessit predicto Gaufrido et heredibus suis duas acras terre de eadem terra scilicet in Suddale duas rodas et dimidiam et ad capud de crofto Bele j rodam et dimidiam et super Leirgrauehill ij rodas et ad Billingesbuske duas rodas Tenendas de ipso Rannulfo et heredibus suis inperpetuum per seruitium [iiij] denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad pascha ij denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios

Source (click image below to view full size)