Charter Document - 01830062
Charter Number: | 01830062 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum filium Rogeri de Bilneia petentem per Alexandrum de Ormesby positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Ricardum de Seinges tenentem de una carrucata terre cum pertinentiis in Grimeston unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamauit predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Ricardus dedit predicto Waltero viginti marcas argenti