Charter Document - 01830061

Charter Document - 01830061


Charter Number: 01830061
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei [Waltero] de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem Marescallum [et Alin]am uxorem suam petentes per Simonem de Litlington positum loco eorum ad lucrandum uel perdendum [et] R[icardum] priorem de Sudwerk tenentem per fratrem Reginaldum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum [de aduoc]atione ecclesie de Hogring et de aduocatione ecclesie de Berk unde recognitione ultime present[ationis] summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognouit aduocation [predict]arum ecclesiarum esse jus predictorum Johannis et Aline et heredum ipsius Aline Et predicti Johannes et Alina concessit eidem priori et successoribus suis et ecclesie beate Marie de Sudwerk sex marcas benefi[cii] scilicit ad pascha tres marcas et ad festum santa Michaelis tres marcas dandas eidem priori et successoribus suis annuatim per manum clericorum admissorum ad predictas ecclesias scicilit tres marcas de una ecclesia et tres marcas de alia Et predicti Johannes et Alina et heredes ipsius Aline presentabunt predicto priori et [succ]essoribus suis clericos ad predictas ecclesias et idem prior et successores sui presentabunt episcopo illius loci clericos admissos ad personatas alium Et predicti clerici facient fidelitatem eidem priori et successoribus [suis] et capitulo eiusdem loci de beneficio predictarum sex marcarum Et hec concordia facta fuit pres[ente et conceden]te Johanne de Grai tunc episcopo Norwic

Source (click image below to view full size)