Charter Document - 01830060

Charter Document - 01830060


Charter Number: 01830060
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crep[ping] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi prcsentibus inter Walterum filium Rogeri petentem et Robertum de Mortemer tenentem de aduocatione ecclesie de Raueningham unde recognitione ultime presentationis summonita fuit inter eos in predicta curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamauit predicto Roberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta aduocatione de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Robertus dedit et concessit eidem Waltero et heredibus suis homagium et seruitium Walteri de Sudfeld scilicet de terra in [] quam idem Walterus tenuit de predicto Roberto in uilla de Raueningham scilicet duos solidos per [annum] et ad scutagium viginti solidorum duos solidos et ad plus plus et ad minus minus Et hec concordia facta fuit presente predicto Waltero de Sudfeld et hanc concordiam concedente

Source (click image below to view full size)