Charter Document - 01830059

Charter Document - 01830059


Charter Number: 01830059
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Michaelis in xv dies anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Alexandrum de Pole petentem et Robertum filium Radulfi tenentum de duodecim acris terre cum pertinentiis in Winbodesham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alexandri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Alexander concessit predicto Roberto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de Eborardo filio Baldewini et heredibus suis inperpetuum per seruitium quod terra illa debet Et pro hac concessione predictus Eborardus dedit predicto Alexandro dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)