Charter Document - 01830058

Charter Document - 01830058


Charter Number: 01830058
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Hec est finalis] concordia facta in curia domini regis apud G[]ford die [jo]uis proxima post [] Sancti Michaelis [anno regni regis Johannis vj coram] [] Simone de Pateshill Jacobo de Poterne justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem [tunc presentibus inter Radulfum de Bellafago] petentem et Gilebertum de Norf et Emmam uxorem eius tenentes de feudo dimidii militis [in Crech et Burnham] [] in prefata curia scilicet quod predicti Gilebertus et Emma recognouerunt [] jus ipsius Radulfi Tenendum sibi et heredibus suis de predicto [Gileberto] et Emma [] pro omni seruitio Et pro hac recognitione fine et concordia predictus Radulfus concessit predictis Gileberto et Emme unum feodum dimidii militis cum pertinentiis tenendum de dicto Radulfo [uel heredibus tota] uita ipsius Gileberti [] [per liberum seruitium] septem marcarum ad duos terminos scilicet ad [] iij marcas et dimidiam et ad festum sancti Michaelis iij marcas et dimidiam Et post decessum ipsius Gileberti [reuertetur predictum feudum dimidii] militis cum pertinentiis in [Crech et Burnham quietum] de heredibus predicti Gileberti [et de Emma] et heredibus suis [ad predictum Radulfum et] heredes suos in [perpetuum tenendum] de [predicta E] et heredibus suis per predictum seruitium

Source (click image below to view full size)