Charter Document - 01830057

Charter Document - 01830057


Charter Number: 01830057
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

[Hec] est finalis concordia [facta] in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Michaelis anno regni regis Johannis vj coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis [tunc ibi] presentibus inter Willelmum abbatem de Sauinnio petentem de Petrum monachum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Philippum de Dalling tenentem de decem et octo acris terre cum pertinentiis in Dalling unde placitum fuit inter eos [in prefata curia] scilicet quod predictus Philippus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sancte Marie de [Sauin]nio Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Philippo [et heredibus suis] totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso abbate et successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium octo denariorum per annum [pro omni seruitio] scilicet ad festum sancti Andree quatuor denarios et ad annunciationem beate Marie quatuor denarios

Source (click image below to view full size)