Charter Document - 01830056
Charter Number: | 01830056 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Hec est] finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Michaelis anno regni regis Johannis [vj coram] G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Waltero de Creping justic[iariis] [et aliis bar]onibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Sauinnio petentem per Jordanum monachum positum [loco suo ad lu]crandum uel perdendum et Philippum de Dalling tenentem de septem percatis terre cum pertinentiis in Dalling [unde placitum fuit inter] eos in prefata curia scilicet quod predictus Philippus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius [abbatis et ecclesie] sancte Marie de Sauinnio Et pro hac recognitione et fine et concordia et predictus abbas concessit [predicto Philippo et] heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso abbate et successoribus suis [per liberum seruitium duorum] solidorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Andree duodecim denarios et ad ann[unciationem beate Marie duodecim] denarios