Charter Document - 01830055
Charter Number: | 01830055 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in [curia domini] regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti Michaelis anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri Ricardo de Her Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei [Waltero de Cre]ping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Gocelinum priorem de Suldham petentem et Walterum de Wirham tenentem de triginta tribus acris terre et dimidia cum pertinentiis in [Wir]ham et de redditu duodecim denariorum in eadem uilla quam Matillis filia Gileberti tenuit unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior recognouit totam predictam terram et predictum redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Walteri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Walterus dedit et concessit eidem priori et successoribus suis ecclesie sancte Marie de Suldham sex decem acras terre et unam bosci [] acras terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet quatuor acras super Brokefurlang et duas acras super Adhel[]ate et duas acras et dimidiam super le Nesedale et tres rodas super Michelwonge et dimidiam acram super Sudf[]longe et tres rodas super Tukesorte et dimidiam acram super Trethelnes et dimidiam acram super Cressel [] et dimidiam acram super Hou et dimidiam acram super Fenfurlang et dimidiam acram sub bosco et dimidiam []uschort et tres rodas super Budesdale et unam [] super Longefurlange et unam rodam super [] des et tres rodas super Rumer Habendum et tenendum eidem priori et successoribus suis [] quietam ab omni [] et exactione