Charter Document - 01830054
Charter Number: | 01830054 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Beatriciam filiam Wulric et Ediuam sororem eius petentes per Willelmum de Straford positum loco earum ad lucrandum uel perdendum et Rogerum de Norwicia tenentem de decem et octo acris terre cum pertinentiis in Tacolneston unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicte Beatricia et Ediua remiserunt et quietum clamauerunt predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra cum pertinentiis de se et earum heredibus imperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Roger dedit predictis Beatricie et Ediue viginti solidos