Charter Document - 01830053
| Charter Number: | 01830053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis [apud] Westm[onasterium] a die sancte trinitatis in tres septimanas anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri Eustachio de Faucunberg [Johanne de] Gestling Osberto filio [Heruei] Godefrido de Insul Waltero de Cr[ep]ping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus [inter] Ricardum filium [] petentem et Adam filium Widonis tenentem de triginta acris terre cum pertinentiis in Twanton unde [placitum] fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit predicto Ade et heredibus suis totum jus [et] clamium quod habuit [in] predicta terra cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et [fine et] con[cordia predictus] Adam dedit predicto Ricardo quatuor marcas argenti
