Charter Document - 01830052
Charter Number: | 01830052 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis con[cordia facta] in c[uria domini regis apud] Westm[onasterium] in octabis [sancte trinitatis anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri] Eustacio de Faucunberg Johanne de [Ge]stling Osberto [filio Heruei] Godefrido de Insul justic[iariis] et aliis baronibus [domini regis tun]c ibi presentibus inter Willelmum [abbat]em de Sau[inni] petentem et Johannem clericum de Dalling [tenentem de centum acris terre cum] pertinentiis in Dalling unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognouit [totam predictam terram] cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sancte Trinitatis de Sauinn Et pro hac recognitione et fine et concordia [predictus abbas] concessit predicto Johanni totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis saluis tamen quadraginta acris terre cum pertinentiis de [predictis centum acris terre] Rogero Bacun et heredibus suis Tenendurn ipsi Johanni et Petro filio suo tota uita sua de predicto abbate [et successoribus suis et] ecclesia de Sauinni per liberum seruitium decem et septem marcarum per annum reddendarum ad festum sancti [] Johannis et Petri apud abbaciam de Cogeshall Et post decessum predictorum Johannis et Petri uel si idem [Petrus alicui se maritagio] junxit mort [] Johanne patre suo tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad predictum abbatem [et successores suos quieta] Et sciendum quod si predictus abbas uel successores sui uel monachi de Sauinni uel eoum procuratores uel [nuncii Dallingiam uenerint] idem Johannes [et Petrus] dum ibi [mor]am fecerint ex proprio suo eos in uictu sustentabunt