Charter Document - 01830051

Charter Document - 01830051


Charter Number: 01830051
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in octabis sancti trinitatis anno regni regis Johannis sexto coram G filio Petri Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum filium Gileberti petentem et Herebertum de Helgeton tenentem de triginta duobus solidis redditus cum pertinentiis in Karleton unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Herebertus recognouit totum predictum redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Rogerus concessit predicto Hereberto totum predictum redditum cum pertinentiis tenendum ipsi Hereberto et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum faciendo inde seruitium octaue partis unius militis pro omni seruitio Et pro hac concessione predictus Herebertus dedit predicto Rogero quadraginta solidos

Source (click image below to view full size)