Charter Document - 01830050

Charter Document - 01830050


Charter Number: 01830050
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis q[uinto] coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei [Godefrido de In]sul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Warenn petentem et [Ailbrictum] filium Felicie tenentem de septem [acris] terre et dimidia cum pertinentiis in Well unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus [Ailbri]ctus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Ailbricto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis Tenendum de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium [duodecim] denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum omnium sanctorum vj denarios et ad pascha floridum sex denarios Et pro hac concessione idem Ailbrictus dedit predicto Willelmo dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)