Charter Document - 01830049
| Charter Number: | 01830049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies [anno] regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne [de Ges]tling Osberto filio H[eru]ei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis [baronibus domini] regis tunc ibi presentibus inter Adam de Weseham et Basilliam uxorem suam petentes et Radulfum abbatem de Dierham tenentem de xxiij acris terre et de tribus percatis terre cum pertinentiis in Tilneia unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Adam et Basillia remiserunt et quietum clamauerunt predicto abbati et successoribus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus eorum imperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus abbas dedit predictis Ade et Basillie v marcas argenti
