Charter Document - 01830048

Charter Document - 01830048


Charter Number: 01830048
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Christanam filiam Leofwin petentem per Simonem de Stowe positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Matillidem de Bekeswelle tenentem per W[] filium suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de sexdecim acris terre cum pertinentiis in Bekeswelle unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Christana remisit et quietum clamauit predicte Matillidi et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predicta Matillis dedit predicte Christane quadraginta solidos

Source (click image below to view full size)