Charter Document - 01830047
Charter Number: | 01830047 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia [facta in curia domini regis] apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Fauconberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Rogerum Bacun petentem et Willelmum abbatem de Sauinni tenentem de quadraginta acris [terre] cum pertinentiis in Dalling unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus abbas recognouit predictas xl acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Rogeri Tenendas ipsi Rogero de heredibus suis [de predicto] abbate et successoribus successoribus suis in perpetuum per liberum seruitium j marce argenti per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Jacobi dimidiam marcam et ad festum sancti Andree dimidiam marcam [Et pro] hac recognitione et fine et concordia predictus Rogerus dedit predicto abbati j bisant