Charter Document - 01830046

Charter Document - 01830046


Charter Number: 01830046
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de [Herierd Simone] de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis [baronibus] domini regis tunc ibi presentibus inter Eborardum H [] petentem et Alexandrum de Pole tenentem de duodecim acris terre cum pertinentiis in Winebodesham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Alexander recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Eborardi et eam remisit et quietam clamauit predicto Eborardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia predictus Eborardus et heredes sui dederunt singulis annis predicto Alexandro unam marcam argenti tota vita ipsius Alexandri scilicet ad pascha dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam Et post decessum ipsius Alexandri predictus Eborardus [uel] heredes [sui reman]ebunt quiet de predicta marca inperpetuum

Source (click image below to view full size)