Charter Document - 01830045
Charter Number: | 01830045 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Hec est] finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis [Johannis] quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Warenn petentem et Julianam de Welles tenentem de vij et dimidia acris terre cum pertinentiis [in] Welles unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Juliana recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicte Juliane et [he]redibus suis totam predictam terram cum pertinentiis Tenendum de se et heredibus suis in perpetuum per lib[erum seruitium] duodecim denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum omnium sanctorum sex [den]arios et ad pascha floridum sex denarios Et pro hac concessione predicta Juliana dedit predicto Willelmo [dimi]diam marcem argenti