Charter Document - 01830044
Charter Number: | 01830044 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Warenn petentem et Hulketel Bude tenentem de septem acris terre et dimidia cum pertinentiis in Welles unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hulketel recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Hulketel et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis imperpetuum per liberum seruitium nouem denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum omnium sanctorum iiij denarios et obolum et ad pascha floridum quatuor denarios et obolum Et pro hac concessione predictus Hulketel dedit predicto Willelmo dimidiam marcam argenti