Charter Document - 01830043
Charter Number: | 01830043 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberg Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Warenn petentem et Haconem de Well tenentem de septem acris terre et dimidia acra cum pertinentiis in Well unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hacho recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Willelmus concessit predicto Hachoni et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium nouem denariorum per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio scilicet ad festum omnium sanctorum quatuor denarios et obolum et ad pascha floridum quatuor denarios et obolum Et pro [hac] concessione idem Hacho dedit predicto Willelmo dimidiam marcam argenti