Charter Document - 01830042

Charter Document - 01830042


Charter Number: 01830042
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in xv dies anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustacio de Faucunberge Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Godefrido de Insul Waltero de Creping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Petrum de Claie petentem et Alanum de Hakebethe tenentem de aduocatione ecclesie de Santon unde recognitio ultime presentationis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Petrus remisit et quietum clamauit predicto Alano et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in aduocatione predicte ecclesie cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Alanus dedit predicto Petro centum solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)