Charter Document - 01830041
Charter Number: | 01830041 |
---|---|
Cartulary Title: | Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum [sancti] Hillarii anno regni regis [Johannis] quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter L[eueu]am que fuit uxor Willelmi filii Costentini petentem et Thiedricum Est[re]nsem de Lenn tenentem de rationabili dote ipsius Leueue quam ipsa clamabat uersus eundem Thiedricum de libero tenemento quod fuit Willelmi filii Costentini quondam uiri sui in Westweniz et in Sech unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Leueua remisit [et quietum] clamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta dote predicto Thiedrico et heredibus suis in perp[etuum Et pro hac] quieta clamantia et fine et concordia predictus Thiedricus dedit predicte Leueue quatuor marcas arg[enti]