Charter Document - 01830040

Charter Document - 01830040


Charter Number: 01830040
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in xv dies post festum sancti Yllarii anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Her Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Crepping justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Leueuam que fuit uxor Willelmi filii Costentini petentem et Ricardum filium Radulfi de Brecham tenentem de rationabili dote ipsius Leueue quam ipsa clamauit uersus eandem Ricardum de libero tenemento quod fuit predicti Willelmi quondam uiri sui in Lenn et in Westweniz unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Leueua remisit et quietum clamauit predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto tenemento quod ipsa uersus eum clamabat nomine dotis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Ricardus dedit predicte Leueue decem solidos

Source (click image below to view full size)